monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 66, 5
Ardentes gemmae, quibus ante collum et facies ornabantur, egentium ventres saturant. Vestes sericae, et aurum in fila lentescens, in mollia lanarum vestimenta mutata sunt, quibus repellatur frigus, non quibus nudetur ambitio, Deliciarum quondam supellectilem virtus insumit. Ille caecus extendens manum, et saepe ubi nemo est, clamitans, haeres Paulinae, cohaeres Pammachii est. Illum truncum pedibus, et toto corpore se trahentem, tenerae puellae sustentat manus. Fores quae prius salutantium turbas vomebant, nunc a miseris obsidentur. Alius tumenti aqualiculo mortem parturit: alius elinguis et mutus, et ne hoc quidem habens unde roget, magis rogat, dum rogare non potest. Hic debilitatus a parvo, non sibi mendicat stipem. Ille putrefactus morbo regio, supravivit cadaveri suo. Non mihi si linguae centum sint, oraque centum; Omnia poenarum percurrere nomina possim. . Hoc exercitu comitatus incedit, in his Christum confovet, horum sordibus dealbatur. Muncrarius pauperum, et egentium candidatus sic festinat ad coelum. Ceteri mariti super tumulos coniugum sparguni violas, rosas, lilia, floresque purpureos: et dolorem pectoris his officiis consolantur. Pammachius noster sanctam favillam ossaque veneranda, eleemosynae balsamis rigat. His pigmentis atque odoribus fovet cineres quiescentes, sciens scriptum: 'Sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna peccatum . Quantas vires habeat misericordia, et quibus donanda sit praemiis, et beatus Cyprianus grandi volumine prosequitur, et Danielis consilium probat, qui regem impiissimum si se audire voluisset, scit pauperum sustentatione salvandum. Gaudet huiuscemodi filiae mater haerede. Non dolet opes ad alium pervenisse, quas cernit iisdem quibus ipsa voluerat, erogari. Quin potius gratulatur absque labore suo, sua vota compleri. Non enim substantiae dimunitio, sed operarii commutatio est.